라틴어 문장 검색

et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
Quod si quis ex malignitate mera sit iniuriosus, quid tum?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:11)
qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장8)
haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto difficilis modus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장4)
ea res haesitationem attulit ignaris adhuc an impetrassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장7)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)
conparatio autem iniuriosa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3206)
teucros in regna vocari subaudis 'dicit'. 'Teucros' autem iniuriose, ac si diceret 'exules ac perfidos'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5781)
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:1)
quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:5)
si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 2:2)
Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:4)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diplomata, domine, quorum dies praeterit, an omnino observari et quam diu velis, rogo scribas meque haesitatione liberes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 451)
Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 8:1)
TRAIANUS PLINIO Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 731)

SEARCH

MENU NAVIGATION